- PTOLEMAEUS
- I.PTOLEMAEUSAlotites Alexandrô 19. Macedon. Rege per dolum interfectô, regnum eius occupavit, idem tamen aliquot annis post a Perdiccâ passus est circa Olymp. 103. An. 4II.PTOLEMAEUSCypri Rex, e familia Aegytpi Regum, vitiis immersus, subditisque propterea exosus. Adventu Catonis cognitô, sibi ipsi mortem conscivit, Vellei. Paterc. Hist. l. 2. c. 45.III.PTOLEMAEUSHaeresiarcha, discipu. Valentini; seu flosculus, ut eum Irenaeus, l. 1. c. 5. appellat. Magistri diliriis alia addidit, duas uxores Deo. Intelligentiam et Voluntatem tribuens, etc. Vide Tertullian. Adv. Valent. Epiphan. haer. 35. Baron. A. C. 175.IV.PTOLEMAEUSIubaefilius, Maurorum Rex, iuventâ incuriosus et libertis obnoxius; ob quam rem Mauri servilia imperia bellô mutaverunt. Hunc postea Caius, licet consobrinum suum (erat enim et is M. Antonii ex Selena filia nepos) dimissum per viam interfici iussit.V.PTOLEMAEUSIudaeus, fil. Abobi, auctoritate et divitiis pollens, Simonis Maccabaei, Iudaeorum Principis et Pontificis Max. filiam sibi conciliavit, magnis hinc muneribus adhibitus. Quô rerum successu, insolentior factus, familiam Maccabaeorum exstinguere, quo rerum potiretur, constituit. Socerum igitur in convivio occidit, viduâ eius filiisque in cercere retenris. Sed cum frustra percussores immisisset Iohanni Hyrcano, tertio Simonis filio absenti, Dagonem, arcem prope Hierichuntem, se recepit. Ubi ab Hyrcano obsessus, Socrum et fratres uxoris in muro virgis caecidit, minatus, ni Hyrcanus abfisteret, se illos in praeceps daturum: nihilominus, eô recedente, necem iis intulit, ad Zenonem cognomine Cotylam, qui Philadelphiae tyrannidem arripuerat, profugus, 1. Maccab. c. ult. Ioseph. Hist. l. 13. c. 14. et 15 et l. de Bell. c. 2.VI.PTOLEMAEUSMathematicus, Othoni in Hispania comes, coniectura illi praedixeratfore, ut in imperium adscisceretur. Postea numquam defuit, ad scelera instigans Othonem, ut Remp. invaderet. Vide quoque Ptolemaeus, uti melius scribitur.VII.PTOLEMAEUSVir pius, sub Antonino Philosopho, cum prostibulum quoddam convertisset, a marito eius apud Urbicum Romae delatus, et una cum Lucio quodam, qui eius causam tuebatur, ad mortem raptus est, A. C. 162. Quâ occasione Iustinus Martyr alteram Apologiam conseripsit. Petr. Haloxius, in vita Iustini Martyris.VIII.PTOLEMAEUScogno mine Apion, Cyrenensium Rex, filius nothus Ptolemaei Physconis: post regnum Ann. 20. sine liberis decedens, heredem instituit S. P. Q. R. qui parvi huius regni urbes liberas esse iussit. Iustin. l. 39. Liv. l. 70. Euseb. in Chr. etc.IX.PTOLEMAEUSfil. Agesarchi, Megalopoli oriundus, scripsit historiam Ptolemaei Philopatoris. Athen. Clem. Alexandrin.Item, Alexandrinus, cognomine Chennus, sub Traiano et adriano, Grammaticus et Poeta. Scripsit de Admirabilibus. Vide Photium Cod. 190. Suid. Item Mendesius, sub Agusto et Tiberio. Sacerdos Aegyptius, scripsit historiam Regum Aegypti. Clem. l. 1. Strom. Euseb. de Praep. Evang. l. 10. c. 12. Tertull. in apol. c. 19. Cyrill. l. 1. contr. Iulian. Item Ascalonita Grammaticus, item Cytheraeus Poeta. Lil. Girald. dial. 4. Hist. Poet. Gesner. in Biblioth.X.PTOLEMAEUSmiles sub Decio apud Alexandriam, Christianae religionis ergo suppliciô affectus. Alius de quo, 1. Maccab. c. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.